Leonine Prayers Latin

LEONINE PRAYERS

Original prayer by Pope Leo XIII

THE LEONINE PRAYERS

(custumary is kneeling while praying)



Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.

Amen


Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.

Amen


Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.

Amen

Salve Regina,

Mater misericórdiae.

Vita, dulcedo et spes nostra, salve.

Ad te clamámus, éxsules fílii Evae.

Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.

Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde.

O clémens,

O pia,

O dulcis Virgo Maria!


V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. 


R. Ut digni efficamur promissionibus Christi.

Oremus

Deus, refugium nostrum et virtus, populum ad te clamantem propitius respice; et intercedente gloriosa, et immaculata Virgine Dei Genitrice Maria, cum beato Joseph, ejus Sponso, ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quas pro conversione peccatorum, pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae, preces effundimus, misericors et benignus exaudi.

Per eundum Christum Dominum nostrum.

Amen.


Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae Caelestis, satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude.

Amen.

Cor Jesu sacratissimum.

R: Miserere nobis.

Cor Jesu sacratissimum.

R: Miserere nobis.

Cor Jesu sacratissimum.

R: Miserere nobis.


Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix.

Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris,

sed a periculis cunctis libera nos semper,

Virgo gloriosa et benedicta.

Amen



+ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen


Copyright Statement:

© 2019 Society of the Holy Rosary. All Rights Reserved. 

This website and its content is copyright of prayrosary.info - © Society of the Holy Rosary 2019. All rights reserved.


Any redistribution or reproduction of part or all of the contents in any form is prohibited other than the following:


  • you may print or download to a local hard disk extracts for your personal and non-commercial use only
  • you may copy the content to individual third parties for their personal use, but only if you acknowledge the website as the source of the material

You may not, except with our express written permission, distribute or commercially exploit the content. Nor may you transmit it or store it in any other website or other form of electronic retrieval system.